- AURELIANUS Luc. Domitius
- AURELIANUS Luc. DomitiusHungarus, aliis Dacus vel Moesus, de plebe, Imperator salutatus est a Legionibus, postquam per omnes militiae gradus cum laude emersiiset. Pepulit Pannoniâ Scythas, et acie victos, pacem petere coegit. Prope Placentiam Marcomannos superavit. Quibus victoriis partis Romam reversus, severior erga omnes esse coepit, bonus Medicus, nisi quod nimium sanguinis mitteret. Contra Christianos nonam, ut August. octavam, ut alii, persecutionem excitavit: vel potins sibi proposuit, ut Orosius et Sulpic. Seu. scribunt: Porro Zenobiam, quae, mortuô maritô Odenatô, Otientem retinebat, praeliô superatam in triumpho duxit. Huius tanden libertus Mnestheus aliique Principis iram timentes, catalogum proscriptorum mentiti sunt, sicque in Imperatoris necem illos, quorum nomnia in catalogo scripserant, incitârunt. Ita occisus est in loco, qui Caenophrurium dictus, inter Heracleam et Byzantium, cum in eo esset, ut Persas bellô adoriretur. A. C. 257. imperii 6. Vopiscus in Aureliano, Eutrop. l. 9. Cassiodor. et Euseb. in Chron. qui addit, Paulum Samosatenum, Epicopum sede deturbatum frustra ab Imperatore auxilium petiisse. Vide etiam Balsam. Zonaram. Huius tanta fuit liberalitas, ut tunicas viritim per populum dederit, item frumentum et oleum cum vino; crudelis tamen, ut qui sororis suae filium interfecit. Sext. Aurel. c. 49. 50.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.